Encontrados 452 resultados para: Lar
hæc dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt (Liber Ieremiae 31, 15)
hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)
adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quæ erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quæ conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos (Liber Ieremiae 38, 11)
et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismaël filium Nathaniæ et invenerunt eum ad aquas Multas quæ sunt in Gabaon (Liber Ieremiae 41, 12)
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa ejus exhaurient et lagœnas eorum conlident (Liber Ieremiae 48, 12)
ablata est lætitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit (Liber Ieremiae 48, 33)
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit (Liber Ieremiae 49, 10)
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda (Lamentationes 1, 15)
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quæsierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam (Lamentationes 1, 19)
LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum (Lamentationes 2, 12)
TETH bonum est præstolari cum silentio salutare Domini (Lamentationes 3, 26)