Encontrados 376 resultados para: Judicium tribu

  • et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)

  • faciebatque hoc omni Israël qui veniebat ad judicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israël (Liber II Samuelis 15, 6)

  • Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus (Liber II Samuelis 18, 19)

  • et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)

  • audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium (Liber I Regum 3, 28)

  • filium mulieris viduæ de tribu Nepthali patre Tyrio artificem ærarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus ejus (Liber I Regum 7, 14)

  • et exaudies in cælo orationem eorum et preces eorum et facies judicium eorum (Liber I Regum 8, 45)

  • exaudies in cælo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies judicium eorum (Liber I Regum 8, 49)

  • et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat judicium servo suo et populo suo Israël per singulos dies (Liber I Regum 8, 59)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)

  • dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti (Liber I Regum 20, 40)

  • adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo judicium (Liber II Regum 25, 6)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina