Encontrados 224 resultados para: Judicio justitiam

  • in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 33, 15)

  • et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)

  • redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 50, 34)

  • LAMED ut perverteret hominem in judicio suo Dominus ignoravit (Lamentationes 3, 36)

  • sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino (Liber Baruch 2, 18)

  • fac conclusionem quoniam terra plena est judicio sanguinum et civitas plena iniquitate (Prophetia Ezechielis 7, 23)

  • et vir si fuerit justus et fecerit judicium et justitiam (Prophetia Ezechielis 18, 5)

  • et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti sic judicabo vos dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 36)

  • populi terræ calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque judicio (Prophetia Ezechielis 22, 29)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina