Encontrados 601 resultados para: Juda

  • et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ (Prophetia Zachariae 8, 13)

  • et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Juda nolite timere (Prophetia Zachariae 8, 15)

  • hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite (Prophetia Zachariae 8, 19)

  • et auferam sanguinem ejus de ore ejus et abominationes ejus de medio dentium ejus et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Juda et Accaron quasi Jebuseus (Prophetia Zachariae 9, 7)

  • super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu sed et Juda erit in obsidione contra Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 2)

  • in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem ejus in amentiam et super domum Juda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in cæcitate (Prophetia Zachariae 12, 4)

  • et dicent duces Juda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum (Prophetia Zachariae 12, 5)

  • in die illo ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in fæno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 6)

  • et salvabit Dominus tabernacula Juda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Judam (Prophetia Zachariae 12, 7)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina