Encontrados 601 resultados para: Juda

  • cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)

  • et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha in oculis ejus et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis (Liber Ieremiae 39, 6)

  • et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda et dedit eis vineas et cisternas in die illa (Liber Ieremiae 39, 10)

  • sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Juda et ducebantur in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 1)

  • reversi sunt inquam omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis (Liber Ieremiae 40, 12)

  • Johanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismaël filium Nathaniæ nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiæ Juda (Liber Ieremiae 40, 15)

  • a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)

  • propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Juda hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum et intraveritis ut ibi habitetis (Liber Ieremiae 42, 15)

  • verbum Domini super vos reliquiæ Juda nolite intrare Ægyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie (Liber Ieremiae 42, 19)

  • et non audivit Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Juda (Liber Ieremiae 43, 4)

  • sed tollens Johanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Juda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Juda (Liber Ieremiae 43, 5)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Juda et ecce sunt desertæ hodie et non est in eis habitator (Liber Ieremiae 44, 2)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina