Encontrados 601 resultados para: Juda
dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)
porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)
igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 28)
reversus est autem Josaphat rex Juda domum suam pacifice in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 19, 1)
sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum (Liber II Paralipomenon 19, 3)
constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca (Liber II Paralipomenon 19, 5)
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis (Liber II Paralipomenon 19, 11)
Josaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et prædicavit jejunium universo Juda (Liber II Paralipomenon 20, 3)
omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis (Liber II Paralipomenon 20, 13)
et ait adtendite omnis Juda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Josaphat hæc dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei (Liber II Paralipomenon 20, 15)
non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (Liber II Paralipomenon 20, 17)
Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)
