Encontrados 500 resultados para: Jesus festum tentorii
tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
dicit illi Jesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus cæli (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Jesus autem stetit ante præsidem et interrogavit eum præses dicens tu es rex Judæorum dicit ei Jesus tu dicis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
et inposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam hic est Jesus rex Judæorum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
et ecce Jesus occurrit illis dicens havete illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 28, 9)
tunc ait illis Jesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ibi me videbunt (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 16)
et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)