Encontrados 374 resultados para: Itaque

  • exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria (Liber Numeri 12, 15)

  • habitavit itaque Israël in terra Amorrei (Liber Numeri 21, 31)

  • locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Jordanem contra Hierichum ad eos qui erant (Liber Numeri 26, 3)

  • dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)

  • itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3, 1)

  • ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore (Liber Deuteronomii 11, 1)

  • abiit itaque Moses et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël (Liber Deuteronomii 31, 1)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israël ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 19)

  • surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda (Liber Iosue 7, 16)

  • tollens itaque Josue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque ejus et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israël cum eo duxerunt eos ad vallem Achor (Liber Iosue 7, 24)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina