Encontrados 2473 resultados para: Israel Tribus
vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël (Liber II Regum 14, 26)
nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël sub cælo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Joas (Liber II Regum 14, 27)
reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quæ fecit et fortitudo ejus qua prœliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 28)
dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israël et regnavit Zaccharias filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 29)
anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Judæ (Liber II Regum 15, 1)
anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus (Liber II Regum 15, 8)
et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 15, 9)
reliqua autem verborum Zacchariæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 15, 11)
ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israël factumque est ita (Liber II Regum 15, 12)
reliqua autem verborum Sellum et coniuratio ejus per quam tetendit insidias nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 15, 15)
anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria (Liber II Regum 15, 17)
fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus (Liber II Regum 15, 18)