Encontrados 2334 resultados para: Israël

  • at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis (Liber Genesis 32, 28)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israël (Liber Genesis 33, 20)

  • ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34, 7)

  • dicens non vocaberis ultra Jacob sed Israël erit nomen tuum et appellavit eum Israël (Liber Genesis 35, 10)

  • reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël fuerunt hii (Liber Genesis 36, 31)

  • Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (Liber Genesis 37, 3)

  • dixit ad eum Israël fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente (Liber Genesis 37, 13)

  • dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem (Liber Genesis 43, 6)

  • igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43, 11)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac (Liber Genesis 46, 1)

“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina