Encontrados 772 resultados para: Ira
quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 5, 25)
et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriæ et filii Romeliæ (Liber Isaiae 7, 4)
et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum (Liber Isaiae 8, 21)
parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum ejus et vocabitur nomen ejus Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri sæculi Princeps pacis (Liber Isaiae 9, 6)
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me (Liber Isaiae 12, 1)
ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea (Liber Isaiae 13, 3)
emarcuit cor meum tenebræ stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum (Liber Isaiae 21, 4)
Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen (Liber Isaiae 25, 1)
sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quæ est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus ejus ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo (Liber Isaiae 28, 21)
et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret justitiam (Liber Isaiae 28, 29)