Mosaico decorativo

Encontrados 760 resultados para: Ipse

  • non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 10, 16)

  • et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam (Liber Ieremiae 18, 3)

  • et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis ejus ut faceret (Liber Ieremiae 18, 4)

  • numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen ejus et projecti in terram quam ignoraverunt (Liber Ieremiae 22, 28)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Judæ in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis (Liber Ieremiae 25, 1)

  • pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Juda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor (Liber Ieremiae 32, 1)

  • ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui prœliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiæ et quæcumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis (Liber Ieremiae 32, 24)

  • et non obœdivit ipse et servi ejus et populus terræ verbis Domini quæ locutus est in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 37, 2)

  • quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem (Liber Ieremiae 37, 14)

  • et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare (Liber Ieremiae 38, 5)

  • qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismaël filius Nathaniæ circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo (Liber Ieremiae 41, 7)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina