Encontrados 59 resultados para: Ioab et homicidium Abner

  • et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)

  • et ingressus est Joab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit (Liber II Samuelis 3, 24)

  • ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quæ agis (Liber II Samuelis 3, 25)

  • egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David (Liber II Samuelis 3, 26)

  • cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3, 27)

  • quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)

  • igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)

  • dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum (Liber II Samuelis 3, 31)

  • cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus (Liber II Samuelis 3, 32)

  • plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner (Liber II Samuelis 3, 33)

  • et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner (Liber II Samuelis 3, 37)

  • audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est (Liber II Samuelis 4, 1)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina