Encontrados 460 resultados para: Inter
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiæ et quos rogantes projecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur (Liber Sapientiae 19, 3)
hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)
in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens (Liber Ecclesiasticus 24, 4)
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis (Liber Ecclesiasticus 27, 2)
nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam (Liber Isaiae 5, 3)
et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinæ veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem ejus de longe non vidistis (Liber Isaiae 22, 11)
et germinabunt inter herbas quasi salices juxta præterfluentes aquas (Liber Isaiae 44, 4)
succidit cedros tulit ilicem et quercum quæ steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit (Liber Isaiae 44, 14)
sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma ejus inter filios hominum (Liber Isaiae 52, 14)
sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret (Liber Isaiae 59, 2)
confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 6, 15)
quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis judicium inter virum et proximum ejus (Liber Ieremiae 7, 5)
