Encontrados 1055 resultados para: In Terram
mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem (Liber Iosue 18, 6)
cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram præcepit eis Josue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem (Liber Iosue 18, 8)
qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes (Liber Iosue 18, 10)
et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph (Liber Iosue 18, 11)
cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui (Liber Iosue 19, 49)
hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)
deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea (Liber Iosue 21, 41)
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem (Liber Iosue 22, 4)
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)
et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem (Liber Iosue 22, 13)
qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos (Liber Iosue 22, 15)
quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestræ transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis ædificato altari præter altare Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 19)