Encontrados 1307 resultados para: In Domum Suam
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt (Liber Ieremiae 34, 10)
cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebræum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam (Liber Ieremiae 34, 14)
et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ (Liber Ieremiae 34, 16)
vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum (Liber Ieremiae 35, 2)
et adsumpsi Jezoniam filium Hieremiæ filii Absaniæ et fratres ejus et omnes filios ejus et universam domum Rechabitarum (Liber Ieremiae 35, 3)
et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)
et domum non ædificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini (Liber Ieremiae 35, 7)
et præcepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini (Liber Ieremiae 36, 5)
descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes (Liber Ieremiae 36, 12)
hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum (Liber Ieremiae 37, 6)
itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis (Liber Ieremiae 37, 15)
et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)