Encontrados 1758 resultados para: Ima
et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum (Liber Thobis 1, 12)
tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia (Liber Thobis 3, 16)
non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis (Liber Thobis 3, 22)
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus (Liber Thobis 4, 3)
quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras (Liber Thobis 4, 11)
profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)
et Anna uxor ejus et Sarra filia ipsorum lacrimatæ sunt (Liber Thobis 7, 8)
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (Liber Thobis 7, 13)
et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est (Liber Thobis 7, 19)
tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem æstimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea (Liber Thobis 9, 1)
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)
scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus (Liber Thobis 9, 4)