Encontrados 1758 resultados para: Ima
dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber I Paralipomenon 11, 19)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi ejus (Liber I Paralipomenon 19, 3)
tulit autem David coronam Melchom de capite ejus et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit (Liber I Paralipomenon 20, 2)
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas (Liber I Paralipomenon 21, 28)
ligna quoque cedrina non poterant æstimari quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David (Liber I Paralipomenon 22, 4)
sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (Liber I Paralipomenon 22, 8)
præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)
juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 27)
exivit autem sors prima Jojarib secunda Jedejæ (Liber I Paralipomenon 24, 7)
quinta Melchia sexta Maiman (Liber I Paralipomenon 24, 9)
septima Accos octava Abia (Liber I Paralipomenon 24, 10)
nona Hiesu decima Sechenia (Liber I Paralipomenon 24, 11)