Mosaico decorativo

Encontrados 1758 resultados para: Ima

  • gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom (Liber Isaiae 34, 6)

  • vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)

  • ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)

  • et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum (Liber Isaiae 40, 16)

  • cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei (Liber Isaiae 40, 18)

  • accedant et nuntient nobis quæcumque ventura sunt priora quæ fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quæ ventura sunt indicate nobis (Liber Isaiae 41, 22)

  • ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum judicium gentibus proferet (Liber Isaiae 42, 1)

  • quæ prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam (Liber Isaiae 42, 9)

  • ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua (Liber Isaiae 43, 4)

  • omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)

  • non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Liber Isaiae 43, 24)

  • plastæ idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur (Liber Isaiae 44, 9)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina