Encontrados 528 resultados para: Illum
is ut vidit Jesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Jesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
præcipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta (Evangelium secundum Lucam 8, 29)
interrogavit autem illum Jesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt dæmonia multa in eum (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent (Evangelium secundum Lucam 8, 31)
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
et rogabat illum vir a quo dæmonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Jesus dicens (Evangelium secundum Lucam 8, 38)
factum est autem cum redisset Jesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
adhuc illo loquente venit a principe synagogæ dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum (Evangelium secundum Lucam 8, 49)
quod cum cognovissent turbæ secutæ sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt (Evangelium secundum Lucam 9, 40)
et cum accederet elisit illum dæmonium et dissipavit (Evangelium secundum Lucam 9, 42)