Encontrados 638 resultados para: Illius
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)
si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (Liber Ecclesiastes 6, 3)
omnis labor hominis in ore ejus sed anima illius non impletur (Liber Ecclesiastes 6, 7)
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius (Liber Ecclesiastes 7, 8)
et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (Liber Ecclesiastes 7, 27)
sapientia hominis lucet in vultu ejus et potentissimus faciem illius commutavit (Liber Ecclesiastes 8, 1)
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis (Liber Ecclesiastes 8, 4)
inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis (Liber Ecclesiastes 9, 15)
cor sapientis in dextera ejus et cor stulti in sinistra illius (Liber Ecclesiastes 10, 2)
initium verborum ejus stultitia et novissimum oris illius error pessimus (Liber Ecclesiastes 10, 13)
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo (Canticum Canticorum 2, 3)
leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me (Canticum Canticorum 2, 6)