Encontrados 422 resultados para: Igitur

  • incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum (Liber II Samuelis 7, 29)

  • operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibæ quindecim filii et viginti servi (Liber II Samuelis 9, 10)

  • videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)

  • videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël congregati sunt pariter (Liber II Samuelis 10, 15)

  • igitur cum Joab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos (Liber II Samuelis 11, 16)

  • surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit (Liber II Samuelis 12, 20)

  • igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam (Liber II Samuelis 12, 26)

  • nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (Liber II Samuelis 12, 28)

  • nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc præsente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ (Liber II Samuelis 14, 15)

  • et ait rex ad Joab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom (Liber II Samuelis 14, 21)

  • dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)

  • igitur post hæc fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui præcederent eum (Liber II Samuelis 15, 1)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina