Encontrados 146 resultados para: Husai consilium

  • et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum (Liber Isaiae 41, 28)

  • suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Juda ædificabimini et deserta ejus suscitabo (Liber Isaiae 44, 26)

  • adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quæ necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet (Liber Isaiae 46, 10)

  • et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones ejus (Liber Ieremiae 18, 18)

  • tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)

  • et dissipabo consilium Judæ et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quærentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 19, 7)

  • non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium ejus (Liber Ieremiae 23, 20)

  • dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies (Liber Ieremiae 38, 15)

  • ad Idumeam hæc dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum (Liber Ieremiae 49, 7)

  • propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)

  • fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)

  • propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 50, 45)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina