Encontrados 46 resultados para: Hur

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • et convertentur torrentes ejus in picem et humus ejus in sulphur et erit terra ejus in picem ardentem (Liber Isaiae 34, 9)

  • et judicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus et super populos multos qui sunt cum eo (Prophetia Ezechielis 38, 22)

  • qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit (Evangelium secundum Lucam 17, 29)

  • et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum (Apocalypsis Ioannis 9, 18)

  • et hic bibet de vino iræ Dei qui mixtus est mero in calice iræ ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni (Apocalypsis Ioannis 14, 10)

  • et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiæ qui et adorant imaginem ejus vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • et descendit ignis a Deo de cælo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia (Apocalypsis Ioannis 20, 9)

  • timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda (Apocalypsis Ioannis 21, 8)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina