Encontrados 549 resultados para: Hor
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem hæc ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
nam qui prophetat hominibus loquitur ædificationem et exhortationem et consolationes (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
ut quid et nos periclitamur omni hora (Epistula I ad Corinthios 15, 30)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quæ operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
quoniam et si contristavi vos in epistula non me pænitet et si pæniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit (Epistula II ad Corinthios 7, 8)
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos (Epistula II ad Corinthios 8, 4)
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum (Epistula II ad Corinthios 13, 11)