Encontrados 771 resultados para: Hierusalem
dixitque ei hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei ædificetur in loco suo (Liber Esdrae 5, 15)
tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum conpletum est (Liber Esdrae 5, 16)
nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quæ est in Babylone utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos (Liber Esdrae 5, 17)
anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta (Liber Esdrae 6, 3)
sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)
quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo cæli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia (Liber Esdrae 6, 9)
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi (Liber Esdrae 6, 18)
et ascenderunt de filiis Israël et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de janitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis (Liber Esdrae 7, 7)
et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis (Liber Esdrae 7, 8)
quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem juxta manum Dei sui bonam super se (Liber Esdrae 7, 9)
a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël et de sacerdotibus ejus et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat (Liber Esdrae 7, 13)