Encontrados 48 resultados para: Hierosolymis
Judæi vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant (Liber II Maccabaeorum 10, 15)
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans (Liber II Maccabaeorum 11, 8)
Jamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta (Liber II Maccabaeorum 12, 9)
inde ad civitatem Scytarum abierunt quæ ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat (Liber II Maccabaeorum 12, 29)
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant dimisit (Liber II Maccabaeorum 14, 23)
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Judæorum appellabatur (Liber II Maccabaeorum 14, 37)
et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribæ et Pharisæi dicentes (Evangelium secundum Matthaeum 15, 1)
et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Jesus misit duos discipulos (Evangelium secundum Matthaeum 21, 1)
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Jordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quæ faciebat venerunt ad eum (Evangelium secundum Marcum 3, 8)
et scribæ qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe dæmonum eicit dæmonia (Evangelium secundum Marcum 3, 22)
et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis (Evangelium secundum Marcum 7, 1)