Encontrados 346 resultados para: Fuit

  • per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante juraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem (Liber Iosue 5, 6)

  • fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est (Liber Iosue 6, 27)

  • non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)

  • non fuit civitas quæ se non traderet filiis Israël præter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit (Liber Iosue 11, 19)

  • tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Jebuseus (Liber Iosue 12, 8)

  • omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit (Liber Iosue 13, 12)

  • atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël (Liber Iosue 14, 14)

  • igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagæ (Liber Iosue 15, 1)

  • cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Joseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan (Liber Iosue 17, 1)

  • congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)

  • et fuit terminus possessionis ejus Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis (Liber Iosue 19, 41)

  • ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia (Liber Iosue 21, 43)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina