Encontrados 346 resultados para: Fuit
fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël Banajas autem filius Jojadæ super Cheretheos et Feletheos (Liber II Samuelis 20, 23)
tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiæ Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi (Liber II Samuelis 21, 8)
Jesbidenob qui fuit de genere Arafa cujus ferrum hastæ trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David (Liber II Samuelis 21, 16)
præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum Philistheum interfecit tunc juraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israël (Liber II Samuelis 21, 17)
secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa (Liber II Samuelis 21, 18)
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)
quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa (Liber II Samuelis 21, 20)
quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)
sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens (Liber I Regum 8, 57)
et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)
voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis (Liber I Regum 11, 40)
quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei (Liber I Regum 13, 26)
