Mosaico decorativo

Encontrados 356 resultados para: Fuerit

  • conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit pænitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de cælo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)

  • nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa ædificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis (Liber Esdrae 4, 16)

  • nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit (Liber Esdrae 4, 21)

  • quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo cæli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia (Liber Esdrae 6, 9)

  • sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis (Liber Esdrae 7, 20)

  • hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita ejus si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit (Liber Thobis 3, 21)

  • si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude (Liber Thobis 4, 9)

  • quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat (Liber Thobis 4, 15)

  • ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)

  • atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quæ gesta sunt epistulæ id est libri hujus volumine continentur (Liber Esther 9, 26)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina