Encontrados 356 resultados para: Fuerit

  • si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint judices quem justum esse perspexerint illi justitiæ palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis (Liber Deuteronomii 25, 1)

  • quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater ejus et suscitabit semen fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 5)

  • accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis (Liber Deuteronomii 26, 3)

  • sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis (Liber Deuteronomii 30, 17)

  • si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam (Liber Iosue 2, 18)

  • qui ostium domus tuæ egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput ejus et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit (Liber Iosue 2, 19)

  • quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris ejus (Liber Iosue 6, 19)

  • et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam prævaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israël (Liber Iosue 7, 15)

  • cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus ejus quia ignorans percussit proximum ejus nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus (Liber Iosue 20, 5)

  • et habitabit in civitate illa donec stet ante judicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat (Liber Iosue 20, 6)

  • ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël (Liber Iudicum 6, 37)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina