Encontrados 414 resultados para: Fructus Spiritus
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hæc dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant (Prophetia Ezechielis 37, 9)
et prophetavi sicut præceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (Prophetia Ezechielis 37, 10)
et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus (Prophetia Ezechielis 43, 5)
et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam (Prophetia Ezechielis 47, 12)
In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. (Prophetia Danielis 2, 1)
Benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 65)
Benedicite spiritus, et animæ iustorum Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 86)
Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiæ, et in ramis eius conversabantur volucres caëli et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)
Clamavit fortiter, et sic ait Succidite arborem, et præcidite ramos eius excutite folia eius, et dispergite fructus eius fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis eius. (Prophetia Danielis 4, 11)
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)
et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis eius commorantes aves caëli (Prophetia Danielis 4, 18)
quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. (Prophetia Danielis 5, 12)
