Encontrados 988 resultados para: Filius Isaac
filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum (Prophetia Malachiae 1, 6)
Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Jacob Jacob autem genuit Judam et fratres ejus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)
et ecce vox de cælis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Evangelium secundum Matthaeum 3, 17)
et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et justificata est sapientia a filiis suis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)