Encontrados 466 resultados para: Filium
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseæ filium qui illo tempore erat dux Cœlesyriæ et Fœnicis (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quæ subiecta sunt (Liber II Maccabaeorum 9, 25)
orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum (Liber II Maccabaeorum 9, 26)
transferebat autem corpus Philippus conlactaneus ejus qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Ægyptum abiit (Liber II Maccabaeorum 9, 29)
qui parcit virgæ suæ odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit (Liber Proverbiorum 13, 24)
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam (Liber Proverbiorum 19, 18)
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animæ tuæ (Liber Proverbiorum 29, 17)
unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi ejus divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima (Liber Ecclesiastes 4, 8)
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit (Liber Ecclesiastes 5, 13)
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat (Liber Sapientiae 2, 13)
de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut lætetur in novissimo suo (Liber Ecclesiasticus 30, 1)
qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 30, 2)
