Encontrados 526 resultados para: Filios
et Asabiam et cum eo Isajam de filiis Merari fratres ejus et filios ejus viginti (Liber Esdrae 8, 19)
nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)
omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quæ pepererant filios (Liber Esdrae 10, 44)
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)
et filios eorum multiplicasti sicut stellas cæli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent (Liber Nehemiae 9, 23)
et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron (Liber Nehemiae 12, 46)
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)
dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)
et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum (Liber Thobis 14, 1)
in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis (Liber Thobis 14, 5)
invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum (Liber Thobis 14, 15)