Encontrados 567 resultados para: Filiis
genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus (Liber I Regum 11, 20)
et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi (Liber I Regum 12, 31)
et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israël et ascendit super altare ut adoleret incensum (Liber I Regum 12, 33)
et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit (Liber I Regum 13, 13)
vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui (Liber I Regum 20, 7)
tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)
et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Jordanem (Liber II Regum 2, 7)
et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)
et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices (Liber II Regum 5, 22)
cui Azaël ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala civitates eorum munitas igne succendes et juvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et prægnantes divides (Liber II Regum 8, 12)
noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)