Encontrados 3413 resultados para: Filii Israel
verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuæ quæ vidit super Israël in diebus Oziæ regis Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël ante duos annos terræmotus (Prophetia Amos 1, 1)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Israël et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento justum et pauperem pro calciamentis (Prophetia Amos 2, 6)
et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de juvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israël dicit Dominus (Prophetia Amos 2, 11)
audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israël super omni cognatione quam eduxi de terra Ægypti dicens (Prophetia Amos 3, 1)
hæc dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ sic eruentur filii Israël qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti (Prophetia Amos 3, 12)
quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram (Prophetia Amos 3, 14)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israël dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 4, 5)
quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël (Prophetia Amos 4, 12)
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israël cecidit non adiciet ut resurgat (Prophetia Amos 5, 1)
virgo Israël projecta est in terram suam non est qui suscitet eam (Prophetia Amos 5, 2)
quia hæc dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israël (Prophetia Amos 5, 3)
quia hæc dicit Dominus domui Israël quærite me et vivetis (Prophetia Amos 5, 4)