Encontrados 3413 resultados para: Filii Israel
et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos ut ædificaretur domus Dei (Liber I Paralipomenon 22, 2)
vocavitque Salomonem filium suum et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël (Liber I Paralipomenon 22, 6)
filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)
ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum (Liber I Paralipomenon 22, 10)
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui (Liber I Paralipomenon 22, 12)
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)
præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum (Liber I Paralipomenon 22, 17)
igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël (Liber I Paralipomenon 23, 1)
et congregavit omnes principes Israël et sacerdotes atque Levitas (Liber I Paralipomenon 23, 2)
filii Leedan princeps Jeihel et Zetham et Johel tres (Liber I Paralipomenon 23, 8)
filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan (Liber I Paralipomenon 23, 9)
porro filii Semei Jeeth et Ziza et Jaus et Baria isti filii Semei quattuor (Liber I Paralipomenon 23, 10)