Encontrados 3413 resultados para: Filii Israel
erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)
rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)
et misit in universos terminos Israël et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum (Liber II Regum 10, 21)
delevit itaque Hieu Baal de Israël (Liber II Regum 10, 28)
verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israël non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan (Liber II Regum 10, 29)
dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)
porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)
in diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël percussitque eos Azaël in universis finibus Israël (Liber II Regum 10, 32)
reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)
dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)
anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis (Liber II Regum 13, 1)
et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis (Liber II Regum 13, 2)