Mosaico decorativo

Encontrados 3413 resultados para: Filii Israel

  • in peccatis suis quæ peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato ejus quo fecit peccare Israël (Liber I Regum 16, 19)

  • reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum ejus et tyrannidis nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 20)

  • tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri (Liber I Regum 16, 21)

  • anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (Liber I Regum 16, 23)

  • ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël ut inritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis (Liber I Regum 16, 26)

  • reliqua autem sermonum Amri et prœlia ejus quæ gessit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 27)

  • Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)

  • nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum (Liber I Regum 16, 31)

  • et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 33)

  • in diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas ejus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun (Liber I Regum 16, 34)

  • et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israël in cujus conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba (Liber I Regum 17, 1)

  • hæc autem dicit Dominus Deus Israël hydria farinæ non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 17, 14)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina