Encontrados 209 resultados para: Fili

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe (Liber Thobis 4, 2)

  • adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire (Liber Thobis 4, 13)

  • indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo (Liber Thobis 4, 21)

  • noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)

  • dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es (Liber Thobis 7, 7)

  • flebat igitur mater ejus inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostræ solacium vitæ nostræ spem posteritatis nostræ (Liber Thobis 10, 4)

  • itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quæ te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam perduxi (Liber II Maccabaeorum 7, 27)

  • audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 1, 8)

  • fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas (Liber Proverbiorum 1, 10)

  • fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum (Liber Proverbiorum 1, 15)

  • fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te (Liber Proverbiorum 2, 1)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina