Encontrados 456 resultados para: Fili Hominis
et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)
sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinæ ejus ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 18)
et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in æternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 33)
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas ejus ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 50, 40)
factæ sunt civitates ejus in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis (Liber Ieremiae 51, 43)
CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis (Lamentationes 3, 33)
ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum (Liber Baruch 6, 15)
et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis (Prophetia Ezechielis 1, 5)
et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant (Prophetia Ezechielis 1, 8)
similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilæ ipsorum quattuor (Prophetia Ezechielis 1, 10)
et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper (Prophetia Ezechielis 1, 26)
hæc visio similitudinis gloriæ Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum (Prophetia Ezechielis 2, 1)