Mosaico decorativo

Encontrados 665 resultados para: Fecit

  • congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 14)

  • dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum (Liber II Paralipomenon 2, 11)

  • et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israël qui fecit cælum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut ædificaret domum Domino et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 12)

  • fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis (Liber II Paralipomenon 3, 8)

  • sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro (Liber II Paralipomenon 3, 9)

  • fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin (Liber II Paralipomenon 3, 14)

  • fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis (Liber II Paralipomenon 4, 1)

  • fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)

  • fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quæ texit ære (Liber II Paralipomenon 4, 9)

  • fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina