Encontrados 4347 resultados para: Fe
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis (Liber Leviticus 9, 4)
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 9, 7)
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari (Liber Leviticus 9, 15)
fecit holocaustum (Liber Leviticus 9, 16)
addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cærimoniis holocausti matutini (Liber Leviticus 9, 17)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
confestimque pergentes tulerunt eos sicut jacebant vestitos lineis tunicis et ejecerunt foras ut sibi fuerat imperatum (Liber Leviticus 10, 5)
vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctæ unctionis est super vos qui fecerunt omnia juxta præceptum Mosi (Liber Leviticus 10, 7)
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)
ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis (Liber Leviticus 11, 47)
sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ (Liber Leviticus 12, 5)
cumque expleti fuerint dies purificationis ejus pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbæ sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti (Liber Leviticus 12, 6)