Encontrados 4347 resultados para: Fe
et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Cajaphæ qui erat pontifex anni illius (Evangelium secundum Ioannem 18, 13)
pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis et de doctrina ejus (Evangelium secundum Ioannem 18, 19)
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)
respondit Pilatus numquid ego Judæus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem hæc fecerunt (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Jesum nocte primum ferens mixturam murræ et alœs quasi libras centum (Evangelium secundum Ioannem 19, 39)
deinde dicit Thomæ infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quæ non sunt scripta in libro hoc (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
dicit eis Jesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc (Evangelium secundum Ioannem 21, 10)