Encontrados 4347 resultados para: Fe
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super ægrotos manus inponent et bene habebunt (Evangelium secundum Marcum 16, 18)
illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsepio (Evangelium secundum Lucam 2, 16)
Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth (Evangelium secundum Lucam 2, 39)