Encontrados 4347 resultados para: Fe
et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israël (Prophetia Ezechielis 4, 3)
idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)
et faciam in te quæ non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas (Prophetia Ezechielis 5, 9)
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)
et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt cum fecero in te judicia in furore et in indignatione et in increpationibus iræ (Prophetia Ezechielis 5, 15)
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quæ erunt mortiferæ et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis (Prophetia Ezechielis 5, 16)
et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra (Prophetia Ezechielis 6, 4)
et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 7)
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis (Prophetia Ezechielis 6, 9)
et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis (Prophetia Ezechielis 6, 13)
et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam (Prophetia Ezechielis 7, 20)
et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Juda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas (Prophetia Ezechielis 8, 17)