Encontrados 4347 resultados para: Fe
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis (Liber Ieremiae 10, 14)
quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)
et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt (Liber Ieremiae 11, 8)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)
quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es (Liber Ieremiae 11, 15)
olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellæ grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta ejus (Liber Ieremiae 11, 16)
et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israël et domus Juda quæ fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali (Liber Ieremiae 11, 17)
hæc dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud (Liber Ieremiae 13, 1)
date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem (Liber Ieremiae 13, 16)
civitates austri clausæ sunt et non est qui aperiat translata est omnis Judæa transmigratione perfecta (Liber Ieremiae 13, 19)
unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua (Liber Ieremiae 13, 26)