Encontrados 4347 resultados para: Fe
filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem (Liber Ieremiae 2, 16)
quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas (Liber Ieremiae 2, 23)
ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuæ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda (Liber Ieremiae 2, 28)
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti (Liber Ieremiae 3, 5)
et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)
et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)
vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)
si converteris Israël ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis (Liber Ieremiae 4, 1)
circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum vir Juda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum (Liber Ieremiae 4, 4)
viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum (Liber Ieremiae 4, 18)
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)
ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini (Liber Ieremiae 5, 10)