Encontrados 4347 resultados para: Fe
festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico (Liber II Maccabaeorum 4, 31)
ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta (Liber II Maccabaeorum 4, 35)
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum (Liber II Maccabaeorum 5, 1)
et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus (Liber II Maccabaeorum 5, 9)
his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Judæos et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit (Liber II Maccabaeorum 5, 11)
erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti (Liber II Maccabaeorum 5, 14)
cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit (Liber II Maccabaeorum 5, 25)
Judas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et fæni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis (Liber II Maccabaeorum 5, 27)
sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus (Liber II Maccabaeorum 6, 1)